Liber Job*

Caput 3: Versus 1

Post haec, etc.Attentos facit, quasi ad occulta quae clausis vasculis tegebantur, sed aperto ore eorum deteguntur, ut eorum intimo odore recreemur. Hucusque triplex expositio, hinc prout singula exspectent loca.GREG.Maledixit diei suo.Ecce hoc non secundum historiae superficiem, quia et malum est hoc et impossibile. Dies enim in quo natus fuit, jam non erat, et otiosum est maledicere rei non existenti, perniciosum vero si existeret: nec jam potest dies praeteritus verti in tenebras, nec ei possunt convenire caetera quae sequuntur, nec abortivusquod post aitrequie frueretur, ideo hic nihil secundum litteram.Post haec.Id est post omnia praedicta, quae passus est, tacentibus etiam amicis. Cum ergo patienter in omnibus gratias egit et bene docuit, nunc nullo instigante non est credendus ex impatientia ad maledictionem prorumpere, sed quietus hoc dicit, quia inter mala laudavit Deum.Maledixit.Ibid.Maledictum duobus modis dicitur, etc., usque ad et medicamen ponit.
(* Traductions européennes)